- PHALERAE
- PHALERAEequorum ornamenta, in fronte, Suidae: in maxillis, Herodoto: in pectore, Servio et Plinio. Α᾿σπιδίσκους τὴν κόσμησιν τὴν κατὰ μετώπων τῶν ἵππων, Etymologus vertit. Constanstantinus exponit, Scutellam parvam splendidam, in pectoribus equorum. Sed et idem φάλος, apex et conus galeae, ubi λόφος, i. e. crista ligatur unde Phalerae videntur dictae, ornamenta Equitum galeis imponi solita, plumarum praecipue volitantium; de quibus paulo infra. Herodotus, ut dictum, circa maxillas, equorum ornamenta sic vocat. Et Suidas quidem, ἀσπιδίσκους dicens, formam ornamenti indigitavit, scutum imitantem, ut a naribus ad frontem inter oculos ducta illustris lamina dilataretur in fronte, attenuata in imo, similitudine veterum scutorum, quae Virgilius propterea longa Aen. l. 8. nominavit. eas quidam cum Monilibus confundunt, auctoritate Virgilii Aen. l. 7. v. 278.Aurea pectoribus demissa monilia pendent.Sed Monile proprie ornamentum muliebre est ex gemmis, e collo pendulum, teste Isidorô l. 19. c. 31. unde περιτραχήλιος κόσμος Graecis dicitur. Vide Virgilium Aen. l. 7. A' frontalibus equorum quoque Plinius distinguit, cum l. 37. c. 12. de gemma quadam facta scribit, Quondam tantae magnitudinis fecêre, ut equit Regum in Oriente frontalia, atque pro phaleris pensilia facerent. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 26. Ab equis transiêre ad homines, sicque dicta sunt, ut innuimus supra, ornamenta Equitum galeis imposita, plumarum inprimis volitantium; de qualibus Livius agit, Nobiles illas, ob Libertinorum filios ad annuli aurei dignitatem evectos, abiecisse monens, l. 9. c. ult. ubi inter alia ait: Tantum Flavii comitia indignationis habuêre, ut plerique Nobilium annulos aureos ac Phaleras deponerent. Vide quoque Plinium l. 33. c. 1. Unde colligit Licetus, Phaleras non tam equorum ornamenta fuisse; quam Equitum, et hominum, in culmine galearum eminentia. Hinc inter munera militaria Phaleras, quibus admodum milites gloriabantur, fuisse legimus: Inscr. antiqua, Donis. donato. ab. divo. Traiano. Aug. torquibus. armillis. phaleris. bello. Parthico. Vide Lipsium de Milit. Rom. l. 5. c. 17. Earundem in nummis mentio; et legimus apud A. Gellium l. 2. c. 11. SicciumDentatum, Achillem Romanumcognominatum, inter alia dona militaria Phaleris donatum esse quinquies utciesque. Inprimis Cursores Phalerati fuêre. Sueton. in Nerone c. 30. Numquam carrucis minus mille fecisse iter traditur, foleis mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillata et phalerata cum Mazacum turba, atque Cursorum. Vide Laur. Pignorium, et suprain voce Mazyes. Datam autem fuisse istam Phaleram, non ad ornatum modo, sed quod plumata foret, ad eorum celeritatem indicandam; quô nomine Mercurio, Deorum nuntio velocissimo, Gentilitasalas ad pileum adopsuit, docet praefatus Licetus, idque indeo ostendit, quod Cursorum maxime tabellariorum velocitatem equorum ornamentô propriô insigniverit Antiquitas; cum equus, ad cursum a natura institutus, clereitatis hieroglyphicum sit, ut videre est apud Valerian. Hieroglyph. l. 4. Vide hac de re prolixe disserentem Fortun. Licetum de Lucernis antiqq. l. 6. c. 82. ubi Luacernam servi phalerati Cursoris erudite exponit. Militares phaleras de ipsorummet equorum ornamentis exponit, easque vernaculô sibi sermone vocat, Horsetrappings, Thom. Godwyn. Anthologiae Romanae l. 4. c. ult. auctoritate usu Caroli Signoii de Iure Rom. c. 15. Vide quoque supra Moile.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.